Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. non ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ego ad urbem accessi pr. Non. Ian.
obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.