Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.

litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. tu Musis nostris para ut operas reddas. nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides e)/tumon quod haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. vale. xiiii K.