Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.
quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.