Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus. nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. viximus, floruimus ; non vitium nostrum sed virtus nostra nos adflixit ; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. sed si hoc fuit liberis nostris gratius nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum.

Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnis. Pescennius est perbenevolus nobis ; quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore sed Brundisio discessit. cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr. K. Mai. Brundisio.