Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Pr. Idus Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus. de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue. accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. neque sum admiratus hanc epistulam, quam Acastus attulit, brevem fuisse ; iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p. veniamus intellego. cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. tu velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris obviam nobis prodeas.

de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus ; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. nos, si dii adiuvabunt, circiter Idus Nov. in Italia speramus fore. vos, mea suavissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. vale. Athenis a. d. xvii K. Novemb.