Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Brundisio profecti sumus a. d. ii K. Mai. ; per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum, o adflictum! quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? non rogem? sine te igitur sim? opinor, sic agam : si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves ; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias. unum hoc scito : si te habebo, non mihi videbor plane perisse. sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte ; mihi deest consilium. sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo. non queo plura iam scribere ; impedit maeror. tu quid egeris nescio ; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem,

ut scribis, spero fore semper nostrum. de familia liberata nihil est quod te moveat. primum tuis ita promissum est, . te facturam esse, ut quisque esset meritus ; est autem in 10 officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo ; ceterorum servorum ea causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent praeterquam oppido pauci. sed haec minora sunt.