Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. nam cum, quaecumque[*](nam quaecumque..mque cum V (initium non dispicitur)) bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi[*](dissidendi s desiderandi X) negabat. quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum optinere possint, ipsi viderint; mihi tamen gratum est, quod de sapientium[*](sapientiam G1 (corr. 1) V) perpetua[*](pertua R1 ) bene[*](bene bona V) vivendi facultate dignum quiddam[*](quiddam sVb quidam X) philosophorum voce profitentur.