Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quodsi is philosophis,[*](his philosophis XF ii (vel hi) philosophi corr. sVb vulgo; sed anacoluthon (C. pergere volebat: semper beatus videtur sapiens cf. p. 418,23) tolerari potest, si v. 458,3 si i (et X id ut vid. F ei We.) scribitur. ) quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque,[*](omnesque XF ut v. omneque s ) quod honestum

p.458
nos et laudabile esse dicamus,[*](dicimus s ) id illi cassum[*](cassum ex casus G1 casum V) quiddam et inani[*](inanis F) vocis sono decoratum esse dicant,— si i[*](si i cf. ad p. 457,21 ) tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis[*](perfectis KRH (in V legi non potest)) philosophis faciendum videtur?[*](uidetur Vb (ui solum nunc in V dispicitur) vides XF iudicas Sey. ) quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab is[*](is his X iis F) corporis et externa obruantur,[*](obruantur F cf. p. 314, 22 fin. 5,91 ) [*](observant X (observan in V dispicitur observent R2) obscurentur s (observatur pro obruatur Gr. p. 358, 1)) alii autem haec ne[*](ne nec K) bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia.[*](haud...458, 8 omnia H)