Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus.[*](conpreh. KV) equidem me etiam conscripturum arbitror—ubi enim melius uti[*](melius uti G1 in mg. ) possumus hoc, cuicuimodi[*](cui'cui'modi R (sed''2 )) est, otio?—, ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque[*](libros hos K hos libros quemadmodum quinque de finibus alteros Vb ) mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiae[*](philosophiae Non. utroque loco philosophas X (philosophicas R2Vb))

p.459
scriptiones,[*](inpulsi 459, 1 scriptiones Non. 174,20, eadem usque ad 459,1 lacessiti 134,2 ) verum etiam lacessiti. in quo quantum ceteris profuturi simus,[*](simus Beroaldus sumus) non facile dixerim,[*](dixerim GV dixerim K dixeri- mus R (sed us, quod fort. ab alia m. additium est, postea expunctum) s ) nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.[*](alia ... levatio Non. 336, 20 ) [*](levatio. Finit K)
p.460