Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

In surditate vero quidnam est mali? erat surdaster[*](sudaster GRV1 (corr. 1)) M. Crassus,[*](in ...7 Crassus Non. 176, 22 ) [*](erat... Crassus Prisc. GL. 2.114,16 ) sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria. Epicurei[*](Epicurei s (etiam F) del. (vel operarii subst.) Dav. ) nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine. ergo hi[*](hic V) in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item[*](item Urb. 323 (s. XV) Man. id X om. Fs ) nos in is[*](is his X eis F) linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus.

at[*](at FH(?)BR e corr. ) vocem citharoedi[*](citaroedi GV citharędi KH (e)) non audiunt
.[*](aut X) ne[*](ne nec K) stridorem quidem serrae,[*](serrae Fs fere X) tum cum acuitur, aut grunditum,[*](grunditum X Non. grunnitum FR2Vb ) cum iugulatur, suis[*](aut... 15 suis Non. 114,26 ) nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem.