Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent,[*](relinquissent GR1H) huic discendi[*](dicendi V) quaerendique divinae[*](divina V1 ) delectationi toto se animo dedissent? itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplorantem

p.456
caecitatem suam; at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset,[*](finxisset (H?)FsR e corr. Vb fixisset X) cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua[*](quod qua quodq; V1 ) vellet, ingredi posset et, quae[*](quaec corr. B1 s quem (quẽ) XF) vellet, attingere.[*](attingeret XF corr. s (de mendo cf. 455, 1; 429, 8 al.) attingere. et recte Lb. ) recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior.[*](prudentior ille Vb prudentior postea add. R1 )