Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

tum, ut[*](ut om. Hs ) paulo ante caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet[*](sic licet scilicet H) surdos ad oculorum. etenim, qui[*](qui Fs quae X) secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret.[*](Democritus ... 456, 23 requiret H)

Congerantur[*](Epic. fr. 499) [*](congregantur V) in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis. qui primum per se ipsi plerumque conficiunt[*](perficiunt K)

p.457
hominem; sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur, quid est tandem, dii boni, quod laboremus? portus enim praesto est, quoniam mors †ibidem est, aeternum[*](mors ubi est, ibidem est aet. Vahlen, Opp. 2, 353, sed desiderantur quae verbis per se ipsi conficiunt opponantur velut mors, ubi libitum est, adest, aet. vel sim. (cf. de re Plut. p. eu)q. 475 F Sen. epist. 12, 10 al. ac de forma nat. deor. 1, 108: quid, quod simulac mihi collibitum est, praesto est imago?) quoniam — est male del. Bentl. ibidem del. Tr. verba tradita def. Se., Jb. d. ph. V. 26 p. 302 ) nihil sentiendi receptaculum.