Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Democritus[*](Dem. A 22) luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa[*](aqua V1 ) iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine[*](si X si H1 sine sR2Vb ) varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu[*](aspectu sVbR2 aspectum X (ex -us G1)) oculorum arbitrabatur, et cum alii[*](alii sR2Vb aliis X) saepe, quod ante pedes esset,[*](esset sVb ) [*](essent X) non viderent, ille[*](-rent ille — 458,9 iudicare habet fr. Bodl. (F)) [*](ille FBVrec et b illa X) in [*](in s om. XF cf. nat. deor. 1,54 ) infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. traditum[*](traditum ex -us G1 ) est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poësin videmus: quae regio, quae ora,[*](hora V) qui locus Graeciae,[*](greciae in mg. add. G2(?) ) quae species formaque pugnae,[*](formae quae pugna XF corr. s ) quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?[*](efficerit KV1 ) quid ergo? aut Homero[*](homerŭ K) delectationem animi ac[*](ac FBs aut X) voluptatem aut[*](aut ante cuiq. add. V2 ) cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?[*](arbitramus V)