Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? aut[*](aut sV3 ut X) Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? quanti vero ista[*](isti H) civitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur?[*](quanti ... 8 pelluntur) Damaratus quidem, Tarquinii[*](tarquii GR1 (corr. m. ut u. aeq.) tarqui V1 (tarqni V3)) nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios[*](tarquinius K et corr. in R m. eadem quae v.9 ) Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?

Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque[*](Epic. fr. 599 aegritudines] hinc incipiunt codicis V fol. 96. 97, ubi multa iam s. XV non iam legi poterant (nonnulla suppl. Vrec). Ciceronis verba iterum descripsit Vb (saec. XV). cf. praef. ) [*](-que add. G1 ) oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit.

'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?'[*](aurum K) etiam; nam ista ipsa contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputent[*](disputarent H disputent ex -em] G1 ) ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari[*](non versari V3 et b ut X conversari V1 ) in oculorum ulla iucunditate,[*](iocunditate HVb ) ut ea, quae gustemus[*](gestemus V1 ) olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. in oculis tale nil[*](nihil tale Hs ) fit; animus accipit, quae videmus. animo autem multis modis variisque

p.454
delectari[*](dilectari GV1 ) licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.