Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

etenim[*](etenim est enim V1 ) si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?[*](iam ... 454, 5 adimat H) nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem[*](id quidem Sey. (sed cf. exempla ap. Kühner-Stegmann II, 118, 8. absurda sent. in v. 7 nominativus est).) paulo obscenius, sed[*](sed si V) non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur,

quid agitis?
inquit,
an vobis nulla[*](ulla KR) videtur voluptas esse nocturna?
Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos[*](multos annos KVb ) fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu[*](casu add. Kc ) nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi[*](G. Drusi s V b ) [*](Gatrusi GRV Gratusi KH) domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem.[*](Appium ... 15 ducem) pueris nobis Cn. Aufidius[*](GN. autfidius X (G.N. G) Gn. Aufifidius sVb ) praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.

Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi[*](domii V (fuit domui ut v.)) vixit. is vero, quod credibile vix esset,[*](esset est et H est Ba. ) cum in philosophia multo etiam magis assidue[*](assidue KRH ads. GV) quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.[*](Diodotus ... 26 scriberent H) Asclepiadem[*](asclepiaden K) ferunt, non ignobilem Eretricum[*](ignobilem eretricum R1 eretricum exp. et ceterorum suprascr. al. m. (R2) ignobile meretricum GKV (metricum Vb)) philosophum,[*](philosophum s philosophorum X) cum

p.455
quidam quaereret,[*](quaeret G) quid ei caecitas attulisset,[*](adt. K) respondisse,[*](respondisset V) puero ut uno esset comitatior. ut enim vel summa paupertas tolerabilis[*](tollerabilis GV) sit, si liceat quod quibusdam Graecis[*](graecis sR2Vb graeci X) cotidie,[*](cottidie K) sic caecitas ferri facile possit, si non desint[*](desinit K) subsidia valetudinum.[*](valitudinum KR)

Democritus[*](Dem. A 22) luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa[*](aqua V1 ) iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine[*](si X si H1 sine sR2Vb ) varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu[*](aspectu sVbR2 aspectum X (ex -us G1)) oculorum arbitrabatur, et cum alii[*](alii sR2Vb aliis X) saepe, quod ante pedes esset,[*](esset sVb ) [*](essent X) non viderent, ille[*](-rent ille — 458,9 iudicare habet fr. Bodl. (F)) [*](ille FBVrec et b illa X) in [*](in s om. XF cf. nat. deor. 1,54 ) infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. traditum[*](traditum ex -us G1 ) est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poësin videmus: quae regio, quae ora,[*](hora V) qui locus Graeciae,[*](greciae in mg. add. G2(?) ) quae species formaque pugnae,[*](formae quae pugna XF corr. s ) quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?[*](efficerit KV1 ) quid ergo? aut Homero[*](homerŭ K) delectationem animi ac[*](ac FBs aut X) voluptatem aut[*](aut ante cuiq. add. V2 ) cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?[*](arbitramus V)