Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

exilium, credo, quod in maxumis malis ducitur. id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est,

p.452
quam sit ea contemnenda, sicut a paulo[*](sicut a paulo RV1 sicut apollo G1 sicut paulo K sicuti paulo Hs sicut a om. aV3 sicut interpolatum, a fort. ante patria (2) poni debebat (a patria s We.) sapienti, paulo He. ) ante dictum est. sin abesse patria miserum est, plenae miserorum provinciae[*](provintiae GKH) sunt, ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur.

'at[*](ad V1 ) multantur bonis[*](boni V1 ) exules'. quid tum? parumne multa de toleranda[*](tolleranda GR1V) paupertate dicuntur? iam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum tandem a[*](tansum dem a Dav. damna X (damna a V3)) perpetua peregrinatione differt? in qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt,[*](contempserunt K1 ) Xenocrates Crantor Arcesilas[*](archesilas X) Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Cleanthes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus Philo Antiochus Panaetius Posidonius,[*](carneades philo antiochus possidonius G1R1V1, post carneades add. panetius clitomachus Rc, panetius (paneatius Vc) clitomachus carneades G1Vc carneades panetius clitomachus philo (philoa H) antiochus possidonius KH. verum or- dinem rest. He. ) innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt.

at enim[*](enim add. G2(?) ) sine[*](sine si K) ignominia
. an potest exilium ignominia [*](add. We.) adficere sapientem? de sapiente enim haec omnis[*](omnis oratio commiseratio H) oratio est, cui iure id[*](id add. G1 ) accidere[*](accidere sVre 3 accipere X) non possit; nam iure exulantem[*](exultantem V) consolari non oportet.

postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum,[*](eorum add. Rc ) qui ad[*](quia ad V1 ) voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant[*](quaeant GKV) vivere. itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:

  1. Pa/tria est, ubicumque e/st bene.
[*](Trag. inc. 92) Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret,
mundanum
inquit;[*](Socrates ... 24 inquit Non. 93, 6 ) totius enim mundi se incolam
p.453
et civem arbitrabatur.[*](nonne ... 453, 1 arbitrabatur (sine 17 malo ... 18 proferre) H) quid?[*](quit. alb. V ( V3)) T. Albucius[*](albutius GKV) nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epicuri legibus paruisset.