Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum,[*](eorum add. Rc ) qui ad[*](quia ad V1 ) voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant[*](quaeant GKV) vivere. itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:

  1. Pa/tria est, ubicumque e/st bene.
[*](Trag. inc. 92) Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret,
mundanum
inquit;[*](Socrates ... 24 inquit Non. 93, 6 ) totius enim mundi se incolam
p.453
et civem arbitrabatur.[*](nonne ... 453, 1 arbitrabatur (sine 17 malo ... 18 proferre) H) quid?[*](quit. alb. V ( V3)) T. Albucius[*](albutius GKV) nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epicuri legibus paruisset.