Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? aut[*](aut sV3 ut X) Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? quanti vero ista[*](isti H) civitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur?[*](quanti ... 8 pelluntur) Damaratus quidem, Tarquinii[*](tarquii GR1 (corr. m. ut u. aeq.) tarqui V1 (tarqni V3)) nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios[*](tarquinius K et corr. in R m. eadem quae v.9 ) Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?