Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

'at[*](ad V1 ) multantur bonis[*](boni V1 ) exules'. quid tum? parumne multa de toleranda[*](tolleranda GR1V) paupertate dicuntur? iam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum tandem a[*](tansum dem a Dav. damna X (damna a V3)) perpetua peregrinatione differt? in qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt,[*](contempserunt K1 ) Xenocrates Crantor Arcesilas[*](archesilas X) Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Cleanthes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus Philo Antiochus Panaetius Posidonius,[*](carneades philo antiochus possidonius G1R1V1, post carneades add. panetius clitomachus Rc, panetius (paneatius Vc) clitomachus carneades G1Vc carneades panetius clitomachus philo (philoa H) antiochus possidonius KH. verum or- dinem rest. He. ) innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt.

at enim[*](enim add. G2(?) ) sine[*](sine si K) ignominia
. an potest exilium ignominia [*](add. We.) adficere sapientem? de sapiente enim haec omnis[*](omnis oratio commiseratio H) oratio est, cui iure id[*](id add. G1 ) accidere[*](accidere sVre 3 accipere X) non possit; nam iure exulantem[*](exultantem V) consolari non oportet.