Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.[*](dies... 18 voluptatis) leviculus sane noster Demosthenes,[*](demostenes X (in 21 KR)) qui illo susurro delectari se dicebat aquam[*](aquam sV3 quam X) ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri:

hic est ille Demosthenes.
quid hoc levius? at[*](at aut KV1 ) quantus orator! sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.

intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam.

veni Athenas
[*](Democr. B 116) inquit Democritus
neque me quisquam ibi[*](ibi quisquam H) adgnovit.
[*](agnovit GR2H) constantem hominem et gravem,
p.451
qui glorietur[*](gloriatur ex -etur H) a gloria se afuisse![*](affuisse ) [*](abfuisse R2V3 ) an tibicines ique, qui[*](qui om. V) fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, vir sapiens multo arte maiore praeditus[*](praedictus V1 ) non quid[*](nunquid R2 ) verissimum sit,[*](sit om. V) sed quid velit vulgus, exquiret? an quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos?[*](intellegendum 451, 7 universos H) ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere. est apud Heraclitum[*](Heracl. B 121) physicum de principe Ephesiorum Hermodoro;[*](heremodoro G1 )

universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint:[*](sint ex sunt G1 )

nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud alios sit.
an hoc non ita fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? quid? Aristides—malo enim Graecorum quam nostra proferre—nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! quid est enim dulcius otio litterato?[*](litterato ex literato G2? ) is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus.[*](infinitatem ... 24 cognoscimus Non. 122, 21 )

Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum sit?[*](contempto . .. 26 sit in mg. G eodem atramento, sed fort. 2 )