Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant[*](appr. KVcRc (ad|adp. R1)) aut non studiosissime consectantur,[*](Philosophia 283, 23 consectantur H) [*](consecrantur R1V1 (corr. RcVc)) Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant. nobis autem videtur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni[*](lectione K si G1 ) decere;[*](nobis... 28 decere H) nec, si id[*](id post si del. Ba.; cf. comm. ) ipsi minus consequi possumus, idcirco

p.284
minus id ita faciendum esse sentimus.

Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis[*](partes K1R1?ecorr. ) disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset, quid in quaque re[*](re add. in mg. K2 ) veri simile esset, inveniri,[*](invenire GK1 (~i2 aut c) RV1 (i Vrec)) sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. qua[*](qua G) princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem[*](meridie X (-di V me- ridi ach. G) meridiẽ K2Rc? cf. de orat.2, 367 et Usener, Jahrb f. Phil. 117 p. 79 ) in Academiam descendimus. in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus,[*](exponemus V2 ) sed eisdem[*](ex eisdem K (exp. 2 aut 1) ) fere verbis, ut actum disputatumque est.

Est igitur ambulantibus ad hunc modum[*](mundum V1 ) sermo ille nobis institutus et a tali[*](et ali V1 et tali Vc ) quodam ductus[*](ductus Crat. inductus cf. Brut. 21 ) exordio:

Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus. etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis[*](meinimis X) [*](menimis V) [*](menimis K2 ) [*](meminus Rrec ) vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti[*](cogitanti V) [*](cogitantis GKR) fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum. hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil[*](nihil V) minus curandum putem.

Minime mirum id quidem;

nam efficit hoc philosophia:

p.285
medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. sed haec eius vis non idem potest apud omnis: tum valet multum, cum est idoneam[*](idonea (ex -am) .. natura H conpl. G fortes2V Otto, Sprichw. 703 ) complexa naturam. fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed[*](set G2 ) multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit; itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa disputata conscripta sunt? quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac[*](ac in r. Vc ) vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam[*](suam om. Lact. ) [*](sua (del. ipse) ) non ostentationem scientiae,[*](scientiae K1 ) sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse[*](ipsi G ipsi KRV ipse s (H?) Lact. ) sibi et decretis suis pareat?[*](pareat suis Lact. )

videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis[*](ut iis G) [*](ut his KR (K2Rc) ut his V (h et s in r. Vc) Lact. codd. codd. plur. ut is H) fuerit non didicisse melius,[*](nam...285,18 melius) alios[*](alios V) pecuniae cupidos, gloriae non nullos,[*](gloriae non nullos alios gloriae Lact. ) multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.[*](quotusquisque... 20 oratio Lact. inst. 3, 15, 9 ) quod quidem mihi videtur esse turpissimum. ut enim si grammaticum[*](gramat. KR) se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi[*](habere X (corr. V2K2R2)) velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur[*](profiteatur V2 Ern. fort. recte. ) scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.[*](sunt enim aliqui ex eadem professione pecuniae cupidi, nonnulli gloriam quaerentes, multi lib. servi, ut... 285, 28 in vita H)

Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne

p.286
philosophiam falsa gloria exornes? quod est[*](est add. G1 ) enim maius[*](magis K1 ) argumentum nihil eam prodesse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?

Nullum vero id quidem argumentum est. nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Acci:[*](Accius Atr. 234) [*](Accii Probae Mur. acimprobe RK (acĭpbe) acinprobe GV)

  1. Probae[*](falsumque ... probae om. H) e/tsi in segetem su/nt deteriore/m datae
  2. Fruge/s, tamen ipsae[*](ipse KR) sua/pte natura[*](naturaalt. a in r. G1 nature nitent K1 ) e/nitent
, sic animi non omnes culti fructum[*](cultum fructi R1 ) ferunt. atque, ut[*](ut add. G1 ) in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat[*](properat K1 ) animos ad satus accipiendos eaque mandat[*](mandat s ) [*](mundat X) is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant.[*](nam... 16 ferant H) Agamus igitur, ut coepimus. dic, si vis, de quo disputari velis.

Dolorem existimo maxumum malorum omnium.

Etiamne maius quam dedecus?[*](decus X corr. K2RcVc )

Non audeo id dicere equidem,[*](equidem Ha. quidem (id quidem dicere We.)) et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.

Magis esset[*](esse X corr. K2Rc?Vc)) pudendum, si in sententia permaneres. quid enim minus est dignum[*](minus est indignum K1 minus te dignum V (te in r. Vc)) quam tibi peius quicquam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus[*](app. KV2? ) subeundus excipiendus dolor?

p.287

Ita prorsus existimo.[*](non ultro ... 287,1 existimo Char. GL. I 211,24 (sed sub. et exc. d. est) non om. V1 add. 2 ) quare ne sit sane[*](sane om. K) summum malum dolor, malum certe est.

Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?[*](deiceris V1 deieceris K sed alt. e del. 2 )

Video plane, sed plus desidero.

Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante.

Habebis id quidem. ut enim heri feci,[*](et heri feci Char. GL. I 200, 12 ) sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar.

Primum igitur de inbecillitate[*](imb. R) multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar. quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus[*](aristiphus X corr. Vc ) non dubitavit summum malum dolorem dicere. deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.[*](p K ( ss. 2)) hunc post Rhodius Hieronymus[*](hieronimus X) dolore vacare[*](vacaredolore R1 ) [*](vacare V) summum bonum dixit: tantum in dolore duxit[*](dixit K ( man.c.?)) mali. ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem[*](pyrronem X (phyrr. K1)) idem fere quod modo[*](quod modo edd. quomodo) tu: malum illud quidem, sed alia peiora.

ergo id[*](id add. K1 ) quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet[*](scilicet Bentl. (sc. s?) se X exp. Vc ) dolorem[*](doloremne K1 ) summum malum diceres[*](diceres V2 (sec. Ströbel ex diceret) dicere X) oppositoque[*](oppositoquel opposito quin? (dixit illud quidem p. 286, 18, sed non ita dixit ut non statim depelleretur; cf. 294, 8) ) dedecore sententia depellerere,[*](depellerere edd. depellere) in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.[*](permanent ex ˜et V1 ) quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat

p.288
dolorem, si id summum malum esse decreverit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse evenire? et[*](et s Vrec (recte in altera syllogismi propositione) etsi X) quis est, cui non possit? ita fit, ut[*](ut add. V1 ) omnino nemo esse possit beatus.

Metrodorus[*](Metr. fr. 5) quidem perfecte[*](perfecit habuisse vid. V1 ) eum beatum putat, cui corpus bene[*](bene add. V2 ) constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? Epicurus[*](Ep. fr. 601) vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. adfirmat[*](aff. KR2 ) enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum dicat:

patietur, perferet, non succumbet
; magna mehercule laus[*](laus add. K1 ) et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet:
quam suave est, quam hoc non curo!
[*](sqq. cf. Lact. inst.3,27,5 ) suave[*](suave N (= enim) K1 (corr. 2 ) ) etiam? an parum est, si non amarum? at[*](at K2 s ad X (atqui idem ex ad id quidem Vrec)) id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc malum dicit[*](dicit add. Kc ) et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.

ego[*](ego (eras. fort. = autem; non in mg. add. 2 ) a te postulo K ate G) a te non postulo, ut dolorem eisdem[*](isdem V) [*](eisdem ex hisdem ut v. K1 ) verbis adficias quibus voluptatem Epicurus,[*](voluptatem ut Epicurus Po. Epicurus voluptatem W volup- tatem del. Bentl. ) homo, ut scis,[*](sis G) voluptarius. ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo; ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est[*](fortis est Ha. forte) in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine

p.289
dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis.

Aspice Philoctetam,[*](philotetam V) cui concedendum est gementi;

ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem.[*](heiulantem (h Rc? h in r. G)) nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur,[*](consol antu Bentl. ) cum

  1. E vi/perino mo/rsu venae vi/scerum[*](Accius philoct. 543. 562)
  2. Vene/no inbutae[*](imb. KR) tae/tros cruciatu/s cient.
itaque exclamat auxilium expetens,[*](expetens R) [*](expetens g (c eras.0 KV) mori cupiens;
  1. Heu, qui/[*](qui (s eras.) G) salsis flucti/bus mandet[*](Accius philoct. 543. 562)
  2. Me ex su/blimo[*](sublimo R1(-i2) V) [*](sublimo (i eras.) G) [*](sublime K) [*](sublimi p s ) verti/ce saxi!
  3. Iam iam a/bsumor; confi/cit animam
  4. Vis vo/lneris, ulceris ae/stus.
difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui[*](ia in r. G1 ) ita clamare cogatur.

    Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem[*](imm. R) ipsa morte quaerebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis[*](trachinis X) edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaesissetque[*](inhesise V) ea visceribus, ait[*](ait s at X) ille:

  1. “O mu/lta dictu gra/via, perpessu a/spera,
  2. Quae co/rpore exancla/ta[*](exanclato k2 ) atque animo pe/rtuli!
  3. Nec mi/hi Iunonis te/rror inplaca/bilis
  4. Nec ta/ntum invexit tri/stis Eurystheu/s[*](euristeus X (ex erusteus G1)) mali,
  5. Quantum u/na vaecors[*](vęcors X (sed R primo scripserat: unave corsoenei)) Oe/nei partu e/dita.
  6. Haec me i/nretivit ve/ste furiali i/nscium,
  7. Quae la/tere inhaerens mo/rsu lacerat vi/scera
  8. Urge/nsque[*](urguensque KR) graviter pu/lmonum[*](pulmonum-em K2) haurit[*](aurit GK2? (h) R1 (h add. c) V) spi/ritus:
    p.290
  9. Iam de/colorem sa/nguinem omnem[*](sanguinem omnem sorbul Diom. GL. i 366,28 ) exo/rbuit.[*](iam ... exorbuit Char. GL. I 198,2 ) [*](exsorbuit Rc )
  10. Sic[*](sic G) co/rpus clade[*](clade V) horri/bili absumptum e/xtabuit,
  11. Ipse i/nligatus pe/ste interimor te/xtili.[*](interi morte textili R2 )
  12. Hos no/n hostilis de/xtra, non Terra e/dita
  13. Mole/s Gigantum,[*](gigantium X) no/n biformato i/mpetu
  14. Centau/rus ictus co/rpori inflixi/t[*](infixit X) [*](inflixit V2 ) meo,
  15. Non Gra/ia vis, non ba/rbara ulla inma/nitas,[*](inm. KP imm. G ( man.) RV)
  16. Non sae/va terris ge/ns relegata u/ltimis,
  17. Quas pe/ragrans undique o/mnem ecferitatem[*](icferitatem GR1 ) [*](hicfer. KRcP effer. (sed ef. in r. Vc) V) e/xpuli,[*](expulit GKRP (sed t) expuli V)
  18. Sed fe/minae[*](feminae vir We. (Bentl.)) vir fe/minea[*](feminea vir X (vi Grec l vi P2)) interimo/r[*](interemor Grec (m ex n) R1 (i ss. Rc) V) manu.
  19. O na/te, vere hoc no/men usurpa/ patri,
  20. Ne me o/ccidentem ma/tris superet ca/ritas.
  21. Huc a/rripe ad me ma/nibus abstracta/m piis;
  22. Iam ce/rnam, mene an i/llam potiore/m putes.
  1. Perge, au/de, nate! inla/crima[*](illacrima Rc ) patris pe/stibus,
  2. Misere/re: gentes[*](gentis K1 ) no/stras flebunt mi/serias.
  3. Heu, vi/rginalem me o/re ploratum e/dere,
  4. Quem vi/dit nemo ulli i/ngemescente/m[*](ingemiscentem KRc ) malo![*](malum V1 )
  5. Ecfe/minata[*](ecfeminata Kl. sic fern. X (sic effem. s)) vi/rtus adflicta o/ccidit.
  6. Acce/de, nate, adsi/ste, miserandum a/spice
  7. Evi/sceratum co/rpus lacerati/[*](lacerati V (ex -um) laceratum) patris!
  8. Vide/te, cuncti, tu/que, caelestu/m[*](caelestem in -um corr. R1 ) sator,
  9. Iace, o/bsecro, in me vi/m coruscam[*](choruscam G) fu/lminis!
  10. Nunc, nu/nc dolorum[*](dolorem Vc ) anxi/feri[*](auxiferi ut v. Rrec ) torquent ve/rtices,
  11. Nunc se/rpit ardor. o a/nte victrice/s manus,
  1. O pe/ctora, o terga, o/ lacertoru/m tori,
  2. Vestro/ne pressu quo/ndam Nemeaeu/s[*](nemaeus GRVK2 (nom.1)) leo
    p.291
  3. Frende/ns efflavit gra/viter extremum ha/litum?[*](halitum K1 (h exp. R2))
  4. Haec de/xtra Lernam tae/tra[*](taetram KRV) [*](taetra G) mactata[*](mactata V) e/xcetra
  5. Paca/vit?[*](pacavit Turn. placavit K et e corr. G1R1V2 ) [*](placuit R1V1 ) [*](plauit G1 ) haec bico/rporem adflixi/t manum?
  6. Eryma/nthiam haec vasti/ficam abiecit be/luam?
  7. Haec e/[*](e add. K1 ) Tartarea[*](tartarea K1 ) te/nebrica abstractu/m plaga
  8. Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?[*](canum K1 )
  9. Haec i/nteremit to/rtu multiplica/bili
  10. Draco/nem auriferam optu/tu[*](optutũ RV (-um) K1 ut v. (-u) obtutum G) adservantem a/rborem?
  11. Multa a/lia victrix no/stra lustravi/t manus,
  12. Nec qui/squam e nostris spo/lia cepit[*](coepit X) lau/dibus.”
  13. Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter[*](intolleranter GV1 ) dolere[*](dolere R) [*](~ere ex ore V1 ) videamus?[*](possumus neno cont.... 12 videamus Char. GL. I, 222, 9 )

    Veniat Aeschylus,[*](escylus X (y ex u K2)) non poëta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium,

    1. Unde[*](Accius Philoct. 533) i/gnis cluet[*](clucet X (lucet KRP)) [*](cluet V (transf. m. 1 aut2) ) morta/libus clam
    2. Divi/sus; eum doctu/s[*](dictus s ) Prometheus
    3. Clepsi/sse[*](ad clepsisse glossam furasse adscr. Rvet ) dolo poena/sque[*](poenasquę GRV1 (e)) Iovi
    4. Fato[*](fato G (c eras.) furti Bentl. ) e/xpendisse supre/mo?
    has igitur poenas pendens[*](pendens om. V) adfixus ad Caucasum dicit haec:

  1. “Tita/num suboles,[*](soboles GKR1 ( ss. c) V (le ex lo1)) [*](o ante soboles add. V1 ) so/cia nostri sa/nguinis,[*](Aeschyli Promhq. luo/m. fr. 193. ut ex §26 apparet, Cicero ipse locum vertit. aut igitur Nonius cum verba 'sublime ... sanguinem' p. 292, 12. 3 ex Acci Prometheo affert errat aut Cic. pauca Acciana suis immiscet )
  2. Genera/ta Caelo, aspi/cite religatum a/speris
    p.292
  3. Vinctu/mque[*](victumque GK1V1 ) [*](vinctumque R1 (victūmque corr. 2) K2V2 ) saxis, na/vem ut horrisono/ freto
  4. Nocte/m paventes ti/midi adnectunt na/vitae.
  5. Satu/rnius me si/c infixit Iu/ppiter,[*](iupiter K)
  6. Iovi/sque numen Mu/lciberi[*](mulcebri X (mulcibri K2)) adscivi/t manus.
  7. Hos i/lle cuneos fa/brica crudeli i/nserens
  8. Perru/pit artus; qua/ miser solle/rtia[*](solertia G (add. 1) K)
  9. Transve/rberatus ca/strum hoc Furiarum i/ncolo.[*](incolo in r. G) [*](incolo R (nulla nota, in mg. tamen 2 litt. erasae) )
  1. Iam te/rtio me quo/que funesto/ die
  2. Tristi a/dvolatu adu/ncis lacerans u/nguibus
  3. Iovi/s satelles pa/stu dilania/t fero.
  4. Tum ie/core[*](iecor GR1 ( add. 2)) [*](iecur K (ss. 2) iecur V (e ss. et u in o mut. 2?)) [*](iecore Prisc. ) opimo fa/rta et satiata[*](tum ... satiata Prisc. GL. II, 542, 24 ) a/dfatim[*](aff. KR1 e corr. )
  5. Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans
  6. Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.[*](Non. 17, 18: Accius Prometheo 'sublime avolans' (? codd. tui mei volans) 13 sanguinem avolans Turn. advolans) [*](nostrum sanguinem Arus. GL. VII, 457,6 )
  7. Cum ve/ro adesum[*](adhesum V) infla/tu renovatu/mst[*](renovatum est X) iecur,
  8. Tum ru/rsum taetros a/vida se ad pastu/s refert.
  9. Sic ha/nc custodem mae/sti cruciatu/s alo,
  10. Quae[*](hanc ... quae Bentl. (cf. satelles... farta... avida) hunc ... qui maesti G) [*](hanc ... quae Bentl. (cf. satelles... farta... avida) hunc ... qui maesti G) me/ perenni vi/vum foedat mi/seria.
  11. Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis
  12. Arce/re nequeo di/ram volucrem[*](voluere G) [*](voluerẽ R1 (e in c corr. manus vet. quae etiam in mg. adscr. volucrẽ) V1 (corr. 1)) [*](volucrě vol|uere K1 ) a pe/ctore.
  1. Sic me i/pse[*](ipse R sed coeperat ipso) viduus[*](ipsiuidi ius G (corr. 1, in mg. l viduus1) vidiuis V1 ) pe/stes excipio a/nxias
  2. Amo/re mortis te/rminum anquire/ns mali;
  3. Sed lo/nge a leto[*](leto V1 lęto K) nu/mine aspello/r Iovis,
  4. Atque hae/c vetusta, sae/clis glomerata ho/rridis,
  5. Lucti/fica clades no/stro infixa est co/rpori;
    p.293
  6. E quo/ liquatae so/lis ardore e/xcidunt
  7. Guttae/, quae saxa adsi/due[*](ass.K) instillant Cau/casi.”
  8. vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum.

    Tu quidem adhuc meam causam agis, sed hoc mox videro;

interea, unde isti versus? non enim adgnosco.[*](adgnosco KR1 (d exp. 2) V1 (d eras.) an. G1 )

Dicam hercle; etenim recte requiris. videsne abundare me otio?

Quid tum?

Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum.

Vero,[*](ante vero Vrec ) ac libenter quidem.

Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi.

Ac[*](ac hac G dyonisio X) multos quidem a Dionysio Stoico.

Probe dicis. sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia:[*](delectu K nulla elegantia a e in r. Vc ) [*](eligantia KRc ) Philo et †proprium nrt[*](sic G et proprium nrt V (exp. 1) et proprium noster R etpũ nr K ( add. 1 au 2, propriŭ ss. 2) et proprio numero Sey. et pronuntiabat numero (cf. div. 2, 117) Po. ) et lecta poëmata et loco adiungebat. itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis; sed sicubi illi defecerunt—verti enim[*](enim exp. Vvet etlam Ha. ) multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio.

Sed videsne, poëtae quid mali adferant?

lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.[*](elidunt i ex a Kc )

p.294
recte igitur a Platone eiciuntur[*](Rep. 398 a eiciuntur s dicuntur V dicuntur G1R1 ducuntur K cf. Min. Fel. 24, 2 al. ) ex ea civitate, quam finxit[*](fixit G1V1 (G1V2)) ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec et a pueritia legimus ediscimus,[*](et a puer. leg. et discimus X corr. Sey. (cf.p.317,11) ) hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.

Sed quid poëtis irascimur?