Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque[*](que om. X (add. K2R2V2)) causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil

p.309
tale evenerit, sic qui[*](si quid V1 (d del. vet.)) doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se[*](se om. G1 ) atque ita adflicti et exanimati iacent;[*](examinati lacent G) qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt,[*](ut ... 6 obprimunt Non. 258, 29 (pessimis obprimuntur)) simillime animus intentione sua depellit pressum[*](praessum GKR (praess.)) omnem ponderum,

remissione[*](remissio G1 ) autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. et si verum quaerimus, in omnibus officiis persequendis[*](persequentis X) animi est adhibenda contentio; ea est sola officii tamquam custodia. sed hoc idem in dolore maxume[*](maximi G1 ) est providendum, ne quid abiecte, ne[*](ve ne G) quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus,[*](providendum est ne ... 13 faciamus Char. GL. 1203, 7 ) in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere[*](ingemisc. K1Rc ) non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus[*](eiulatus K1 (eiu in r.)) ne mulieri quidem; et hic nimirum est

lessus[*](lessus Mur. cf. leg. 2,59.64 fletus W l pessus in mg. Vc cf. Progr. p.30 )
, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.[*](tabulae, V)

nec vero umquam ne[*](ne nec X corr. Vvet ) ingemescit[*](ingemisc. K1Rc ) quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae;[*](in stadio ... 21 athletae Char. GL. 216, 19 ) [*](atlętae RV) [*](atlete K1 ) [*](adlaetae G) pugiles vero, etiam cum feriunt[*](ferunt K1 ) adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt,[*](ingemisc. K1Rc ) [*](-scent ) [*](-scunt K2RcV2 ) non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda[*](profunda G1 ) voce omne[*](cum ante omne V2 ) corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid? qui volunt exclamare maius, num satis habent latera

p.310
fauces linguam intendere, e quibus elici[*](elici cf. Pl. ad nat. deor. 2, 151 ) vocem et fundi videmus? toto[*](Otto, Sprichw. 1828) corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.

genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente[*](contente (n in r.) K) [*](contempte ) pro se ipse lege[*](le G2 ) Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae[*](balistae GK2(1?)R2(1?) ) lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo[*](quo (ante est) s cum X) est missa contentius. cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus,[*](imb. R imbecillis K1 ) si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. qui[*](quae q. X corr. K1(?)RcV2 ) quidem gemitus si levationis aliquid adferret,[*](adferrent KR) [*](adferent G) tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes[*](turpe X corr. K2Vc ) esse volumus? quid est enim fletu muliebri viro turpius?

atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum[*](eadem G) est. ira exardescit, libido concitatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda. sed quoniam de[*](de add. G2Vc ) dolore loquimur,[*](loquimus V1 ) illa omittamus.[*](omittam; (= -us) R opm. G1 )

Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto[*](Otto, Sprichiv. 1368) pectore, ut dicitur, cogitare, quam id honestum sit. sumus enim natura, ut ante[*](ante p. 304, 24ss. ) dixi—dicendum est enim[*](enim om. H) saepius—, studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen

p.311
aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus[*](sumus G1V) [*](paratissimus K1 ) et ferre et perpeti. ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque[*](at v. l. adque G1 ) honestatem illa[*](illa om. H) pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera,[*](uulnera K1R1 e corr. H (in 8 uuln. V)) vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum[*](tantulum V2 fort. recte cf. We. ) modo de dignitatis gradu demoveri.[*](omnibus rebus ... 311,6 demoveri (om. 22 sed ... 26 sit) H)

fulgentis gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum inruebant. his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria. num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? imperantem enim patriam Lacedaemoniis[*](lacedemoniis GK (iis in r. 2)) relinquebat, quam acceperat servientem. haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum.

Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. e quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius,[*](St. fr. 1,432) [*](dionisius X) cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore[*](dolere R1 ) dedoctus[*](deductus X corr. Bentl. ) est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu[*](hei.K2 ) clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum[*](tum X tum R1? ) Cleanthes[*](cleantes X1 ) condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit:

quia, si, cum[*](quicum X quia cum s si add. Mdv. ad fin. 5, 94 (post dedissem Se.)) tantulum operae[*](tanto opere X (operam Vrec) tantum operae s tantulum operae Po. ) philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre[*](ferre non possum V) possum. malum est igitur dolor.[*](dolor or in r. Vc )
tum[*](tunc ) Cleanthem,[*](cleantem ) [*](clehantem G) cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis[*](Tr. gr. fr. adesp. 3) [*](epigoneis X) ferunt dixisse:
p.312
  1. audi/sne haec, Amphiara/e[*](amphiare X) sub terram a/bdite?
Zenonem significabat, a quo[*](quo V) illum degenerare dolebat.