Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quod si[*](sit Vvet ) tibi persuasum est—principio enim dixisti plus in dedecore mali[*](dedecore. ali G1 ) tibi videri[*](videre R1 ) quam in dolore—, reliquum est, ut tute[*](utute G1R1V1 t post ut ss. G2RcV2 ut. tu. te (tute ci 2) K) tibi imperes. quamquam hoc nescio quo modo dicatur.[*](dicitur Ba. duossimus G1R1V1 ) quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat! non inscite[*](insite G1 ) tamen dicitur. est enim animus in partis[*](partes R2 ) tributus duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coërceat temeritatem. est in[*](est inin r. Vc ) animis omnium fere natura molle quiddam, demissum,[*](dimissum Vc? ) humile, enervatum quodam modo et languidum. si nihil esset aliud,[*](si nihil esset aliud V (sed hil esset scr. Vc in r.) senile sed aliud GKR1 (senile; sed si aliud non esset2)) nihil esset homine deformius. sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa[*](conixa s conexa X (conn. G)) per se et progressa longius fit perfecta virtus. haec ut imperet illi parti animi, quae oboedire[*](obedire GK1 ) debet, id videndum est viro.

quonam[*](quonam n in r. Vc ) modo?
inquies.

vel ut dominus

p.306
servo vel ut imperator[*](velud imp. R) militi vel ut parens filio. [*](sed... 306, 1 filio H) si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet,[*](si ... lacrimisque dedecoret Char. GL. I 206,17 ) vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis; saepe enim videmus fractos pudore, qui ratione[*](qui ratione add. K2 ) nulla vincerentur. ergo hos quidem ut famulos vinclis[*](vinclis V1 ) prope ac custodia,[*](acad custodia KV (ad exp. m. vet.) G2 (adac1) ac ad custodiam R atque c. Halm (sed cf. Th. l. l. II, 1049)) qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. non nimis in Niptris[*](in niptris R1 in niptris2 ) ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur[*](lamentator ) vel modice potius:
pedetemptim,
inquit,[*](inquid G1K)
  1. ite[*](ite, quod Cic. ipse addidit, del. Dav. ) et sedato/ nisu[*](Pacuv. 256 Soph.p. 230 pedetemptim ac sedato nisu Char. GL. I 214, 10 peditemptim K ( ss. 2) peditemtim R1 (pedetemptim) V1 (pedetemtim corr. 1) peditentẽ in -ĩ corr. G2? cf. p. 345, 1 ) [*](nisi G1 -su ne suc in r. V)
  2. Ne su/ccussu arripia/t maior
  3. Dolor
(Pacuvius hoc melius quam Sophocles;

apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt[*](fuerunt G1 (non R)) saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant[*](dubitant s dubitarunt X) dicere:

  1. Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter
  2. Cerni/mus ictum,[*](ictu X (˜ add. V1R2)) nimis pae/ne animo es
  3. Molli/, qui consuetu/s[*](consuetu's Wo. ) in armis
  4. Aevom[*](aevom R1K2 ) a/gere ---
  5. [*](ferrendi GR (corr. 1 et 2 ) )
intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.

atque ille non inmoderate magno in dolore:

p.307
  1. Retine/te, tenete! oppri/mit[*](retinetene oppr. G1 opprimit Vossius opprimite) ulcus;
  2. Nuda/te! heu miserum me: e/xcrucior.
incipit labi, deinde ilico[*](lico G2) desinit:[*](desint G2 )
  1. Operi/te, abscedite ia/m iam![*](iam iam iam tandem Mue. )
  2. Mitti/te! nam attrectatu[*](atrectatu X (corr. R2)) e/t quassu
  3. Saevum a/mplificatis dolo/rem.
videsne, ut[*](ut ex et G2 ) obmutuerit[*](ommut. KR1V) non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens:
  1. Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
  2. Id viri est offi/cium, fletus mu/liebri ingenio a/dditus.

Huius animi pars illa mollior[*](molior K1V1 ) rationi sic paruit ut severo imperatori miles pudens.[*](pudens ) [*](prudens G2RcK2 ) in quo vero[*](vero Bentl. viro) erit perfecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus[*](vidimus s videmus X cf. orat. 19. 100. Lael. 18 al. ) neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus[*](futuris G1K1 ut v. ) sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—, is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit,[*](suscitabit s suscitabitur X) instruet, armabit, ut tamquam[*](ut aquam V1 ) hosti sic obsistat dolori. quae sunt ista arma? contentio[*](cotentio K1R) confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:

'cave turpe quicquam, languidum, non virile.' obversentur[*](obversentur s ) [*](obversetur GRK2 ) [*](observetur K1V (s in r. m.vet)) species honestae[*](honeste X(alt. e transf. Vvet)) animo:[*](animo (aio) s ūo V1 (exp. 2autc) uero GKR viro Tr. ) Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios[*](conscius X (consscius G1) corr. Vrec s ) delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho[*](de anaxarcho V2 ) Democritio[*](denax. X) cogitetur, qui cum

p.308
Cypri[*](cypri V (p e corr. 1)) [*](cyrri GKR(r1)) in manus Timocreontis[*](Timocreontis ) [*](Nicocreontis s ) regis incidisset, nullum genus supplicii[*](supplici V1 ) deprecatus est neque recusavit. Callanus[*](Callanus W cf. Th. l. l. ) Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus[*](nobis V2 ) combustus est; nos, si pes condoluit, si dens sed fac totum[*](fac totum ) [*](factotum ) [*](facto tum ) [*](factottum K1 ) dolere[*](dolere om. V) [*](dolore K1G1 (corr. K2G2)) corpus[*](si tactum dolore corpus s We. (addito est) sed... corpus del. Bai. ) , ferre non possumus. opinio est enim quaedam effeminata ac levis—nec in dolore magis quam eadem in voluptate—, qua[*](qua V) cum liquescimus[*](liquiscimus R1 ) fluimusque[*](flumusque V (m Vc)) mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.

at vero C.[*](C. G. X) Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra[*](supra p.298,5 ) dixi, principio vetuit se alligari,[*](C. Marius, rust. vir, cum secaretur, principio ... alligari Char. GL. I 215,17 ) nec quisquam[*](nequisquam KV1 ) ante Marium solutus dicitur esse sectus.[*](esse sectus et postea alii V (signa app. 2)) cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.

Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.