de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu[*](in quo conventu vis BE) te omnia[*](te omnia etiam A) facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia[*](omnia te A) et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua[*](tui BE) causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?[*](putas N1V putes) eamne

p.67
rationem igitur sequere,[*](sequere AV sequare B seqre E seqre (= sequere) R seqare (a in ras.) N) qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.

Vide igitur ne non debeas[*](debeas dubecas R) verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,[*](fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R) quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae[*](eae edd. hae A he R ee (= esse) NV et BE) verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,[*](sunt R) ne id non pudeat[*](non pudeat pudeat non (ne E) BE) sentire, quod pudeat dicere.

Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?

quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil[*](ex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE) redundet?[*](redundet Mdv. red- eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V) 'Prodest', inquit,

p.68
mihi eo esse animo.
Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,[*](poteris pot- est Non. ) nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta[*](subducta Non. subdubia) utilitatis ratione effici solet,[*](qui autem ... effici solet Non. p. 399 ) sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
At enim sequor utilitatem.
Manebit ergo amicitia tam diu,[*](tam diu om. NV) quam diu[*](quam diu om. A1BE) sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,[*](constituet amicitiam A) tollet eadem.

sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae[*](relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que E relinquens ne q; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V) ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides.

Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.
Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?[*](odio est non quod est turpis n (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R) quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,[*](suscipiendi labores NV) adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit[*](fecit siculo tirāno R) tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,[*](Oresten A horestē R honestem V) ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?[*](non deprecarere edit. Venet. 1480 )

Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,[*](esse om. R magna laude dignum esse BE) quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid

p.69
naturae tuae consentaneum sit, sed quid[*](sed quid N2V sed quod ABERN1 ) disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.

At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,[*](Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V) illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,[*](fuerit in amicis tuendis BE) tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit.

Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et[*](Epicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2 ) fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed[*](sed se A1BER) officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.

Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.[*](dicta suntp. 28, 17—30, 26) e quibus[*](Ex quibus NV) unum[*](unump. 29, 4 sqq.) mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli[*](posse diuelli posset. Satis (rell. om., cf. p. 70, 1) R) ob eamque rem colendam esse, quod, quoniam [*](add. Se.(cf. ad p. 31, 25); si sine P. Man. cum sine Mdv. ) sine ea tuto et sine metu vivi non

p.70
posset, ne[*](ne Mdv. nec) iucunde quidem posset.[*](ne iucunde quidem posset om. B) satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud[*](aliudp. 30, 5 sqq.) humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo,[*](illo ipso BE illo (om. ipso) Non. ) quod sciam,[*](horum ... sciam Non. p. 167 ) primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.[*](voluptatis utilitatis V; in marg. vel utilitatis add. A2 ) hoc etsi multimodis[*](multis modis NV) reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.[*](dat R) mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita[*](quaesita exquisita BE) voluptate.

Posuisti etiam[*](posuisti etiamp. 30, 18 sqq.) dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas[*](perspiciendas ABER) maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an[*](an BE at) vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?

Licet hic rursus ea commemores,[*](ea commemoresp. 28,19 sqq.) quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*](rationi possit R) et sententiae suae dicere.

Utilitatis causa amicitia est quaesita.
[*](est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE) Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*](gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto)) collige omnia, quae soletis:
Praesidium[*](praesidiump. 30, 3) amicorum.
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
p.71
amicitiis praesidii.[*](praesidii marg. ed. Cratandr.; praesidium) iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res[*](res enim BE) ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem[*](liberalitatem ed. Colon. 1467 libertatem) utens etiam[*](etiam P. Man. eam (eam N2)) sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.[*](tuebere et munies Mdv. tuebare munies BE et tuebere et munies ARNV)
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?

Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*](inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R) quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.

Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*](attamen V) ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.

quoniam[*](quoniam quo A) igitur omnis summa[*](summa omnis BE) philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam[*](miseriam om. R.) omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi[*](sibi semper BE) illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet[*](diffidit BE) perpetuitati bonorum suorum,

p.72
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse[*](beatus esse ENV) in maximarum rerum timore nemo potest. nemo igitur esse beatus potest.

neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici[*](dici ed. Veneta 1494 duci) solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,[*](At enim P. Man. etenim) quem ad modum tute dicebas,[*](dicebasp. 27,19—21) negat Epicurus diuturnitatem[*](nec diuturn. BEV nec diuturn. N) quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.

haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam[*](effici voluptate beatam vitam A) putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum[*](epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E) et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter[*](iupiter) quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate.

At enim hic etiam dolore.
At eum nihili[*](nihili edd. nihil (nichil)) facit; ait enim se,[*](se RNV, superscr. A, om. BE) si uratur,[*](si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura- turum NV)
Quam hoc suave!
dicturum.

qua igitur re ab[*](ab a BE) deo vincitur,

p.73
si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In voluptate corporis—addam, si vis, 'animi', dum ea ipsa, ut vultis, sit e[*](e BE et) corpore—situm est vivere beate. Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eae[*](eae Mdv. hae A hee BEV he R, N (ab alt. m. in ras.) ) non sunt in potestate[*](in potestate sunt BE (in om. A1)) sapientis. non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait[*](aitp. 27, 17 sq.) exiguam intervenire sapienti.

Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.[*](docuitp. 20, 20 sq.) Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.

naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam[*](voluptates ipsas Non. ) contemnunt, iis[*](iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N)

p.74
licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.[*](qui enim ... anteponere Non. p. 550 ) cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint[*](sunt BE) suavissima.

Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis[*](iis Mdu. his AER hys B hijs NV) beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter[*](alter A2BEN aliter A1R alr (= aliter) quam V) Epicurus, beatum esse describit his fere verbis:

cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.
an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc[*](se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V) habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?[*](vesperam R vespm V) dolor ergo,[*](go (= ergo) ARNV igitur BE) id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?

Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id[*](id Bentl. ad BE om. ARNV) ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe

p.75
et plane diu. quos[*](et plane diu quos Halm. plane et diu quos dett.; plane quos, post plane superscr. (= vel) duos, R; plane diu quos ABENV) ille, di[*](di R dii A dy BE dij NV) inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et[*](et (etiam A)] atque BE) vitiosa vita afflueret voluptatibus.

Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum[*](quorum que non R) alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem est interdum[*](interdum est A) necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo[*](philocteteo A2 philocteto A1R philoctere BE phyloctete N phylotete V) funestare,

  1. Quod éiulatu,[*](heiulatu ARN) quéstu, gemitu, frémitibus
  2. Resonándo mutum flébiles vocés refert.
Huic Epicurus praecentet,[*](praecentet BE p tirent et R et AN1V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N2 ) si potest, cui
  1. E[*](add. Bai.) víperino mórsu venae víscerum
  2. Venéno inbutae taétros cruciatús cient!

Sic Epicurus:

Philocteta, st! brevis dolor.
[*](st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor levis ABERN1 si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N2 in marg. ) At iam decimum annum in spelunca iacet.
Si longus, levis;[*](lenis AR) dat enim intervalla et relaxat.

Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum[*](cum que BE; fortasse legen- dam quoniam, cf. ad p. 31, 25 ) et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis[*](impendentis RN impedientis V) torquet

p.76
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne facinus facias,[*](facias facinus BE) cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra:
Si gravis, brevis; si longus, levis
dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.