de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe[*](sepe BE, ceu (corr., ut videtur, ex seu) A sue R queuis (in ras. angustioris spatii) N que vis V) pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem[*](idem cod. Bas. Goerenzii; idemque) erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta,[*](cicuta Se. cum causa ABEN c ca R cu ca V) si opus erit,[*](erit fuerit R) dimicabit.

occultum facinus esse[*](fort. legendum: facinus si esse) potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad

p.59
ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.

Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus[*](iustus om. BE cf. serius ocius, velit nolit, scias nescias, ioca seria (p. 71, 6), urbani rustici (p. 67, 11) ) poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae,[*](filie sue BE) nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?

tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi[*](et ipsi ut BE) dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.

si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris[*](monueris eum ne BE) ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;

p.60
deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio.

Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi[*](vel cupiditatum temperantiam quae est moderatio rationi BE) oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?

Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas?

esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega[*](collega eius BE) P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat[*](devoverat Mdv. devoveret) et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure[*](esset iure iure esset BE esset in re V) laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho[*](pirro ARNV pyrro BE) bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.

Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut

p.61
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus[*](habitus est BE) iudex durior, dicere consessori[*](confessori BERV censori N) solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur:
Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit,
sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,[*](retulisses) fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.

At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem[*](aliquem cumulatum BE) plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut[*](miseriorum aut BE) superiore illo beatior;[*](beatiorum BE beatiore R) deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!

Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,[*](voluptas posset inveniri BE) qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.

cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem[*](rationem edd. ratione) valitudinis: utebatur iis[*](iis edd. his AR hys BE hijs NV) exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,[*](conoqquendum N coquendum BEV) vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se

p.62
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum[*](confecta voluptatum V voluptatum conferta BE) omnium varietate.

hunc vos[*](vos ABE u R vero V uo (= vero) N sed ab alt. man. et post o ras. I litt. ) beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego[*](cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat. ego)) quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum,[*](tum ipsum dett. eum ipsum) cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella[*](rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1 ) magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora[*](sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R) tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.[*](voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius) non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.

stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus.[*](factus est BEV) tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu[*](suam ABER) occidit potius, quam ea Ap.[*](Ap. edd. P) Claudii libidini, qui tum erat summo cum [*](add. Iw. Mue. II p. 14 sqq.) imperio, dederetur.

p.63

Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.[*](philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso- phorum omnium E) nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e[*](e AB et E ex R om. NV) thesauris suis quos et quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui?

sint ista Graecorum; quamquam ab iis[*](iis edd. his (hijs, hys)) philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.

Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de[*](de (post voluptatibus) N2 om. rell. ) quibus ab Epicuro saepissime dicitur.

non potes[*](potest RN) ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,

p.64
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii[*](aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE) nihil habemus.

At negat Epicurus[*](Epicurus negat BE)—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*](quid quod Non. ) ille aiat[*](aiat NV Non. alat) aut neget.[*](quasi ... negetNon. p. 70) illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius[*](cur Caius Se. cur chius (curehius B)) Postumius, cur[*](Postumius cur postumus cur BE cur postumus V) omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*](cum medicina V medicinam cum BE) pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit,[*](potuerit BE) sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet[*](malet edd. mallet) existimari bonus vir,[*](vir bonus BE) ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque

p.65
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam[*](ullam ed. Veneta a. 1480 nullam) aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?

Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, quid[*](quid P. Man. quod Cic. 43) optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis—est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,

p.66
et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis,
tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod[*](quod om. BE) turpis oratio est?[*](est oratio RV) mene ergo et Triarium dignos existimas,[*](existimes ARNV) apud quos turpiter loquare?

Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet[*](videlicet P. Man. vides) difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,[*](nota est omnibus A) a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam tu velis[*](velis tu eam BE) esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,[*](dixi ego BE) et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quo[*](quo ARN qua BE cui V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi')) addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.