de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Nam quod ait[*](aitp. 13, 24—14, 4) sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum [*](add. Lamb.) privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo frustra iudices solent,[*](solent iudices BE) cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito[*](nihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito) illud est iudicatum—. quid[*](Quid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25) ) iudicant[*](iudicant Ern. iudicat (etiam B)) sensus? dulce amarum, leve[*](leve etiam BE) asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.

aequam[*](aequam ed. Ascens. quam) igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite[*](rite potest appellari BE) sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,[*](loci ei B) non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.

de vacuitate doloris eadem sententia erit.[*](erit Bentl. est) reicietur

p.51
etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.

Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias[*](sententias simplices A) eorum, in quibus nulla inest[*](inest est BE) virtutis adiunctio, omnino[*](adiunctio omnino omnino adiunctio E omnis adiunctio B) a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere[*](primum ... bonum ponereMacrob.(gramm. Lat. ex rec. H. Keil V 648)) contemnentis istam vacuitatem doloris.

hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum[*](intellegendum, om. ad, AN) et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.

Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc[*](hanc unam RV) rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus

p.52
Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe[*](minimum sepe V sepe minimum BE) dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,[*](gaudendo NV) ut Aristippus, sive non dolentem,[*](dolendo V) ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.

quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein[*](deinde BENV) singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.

Quae quod[*](quod Mdv. cum) Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt[*](sunt visa BE) pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est[*](desitum est contra eos BE) disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione[*](se lectione R electione BE delectione V) expoliarent[*](expoliarent N (sed hamulus ad litt. r pertinens et ent in ras.), V; expoliaverunt AR spoliaverunt BE) nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,[*](oriretur darent ARN2 ore retunderet BE orientur darent N1 orirentur darent V) aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt.

p.53
Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum [*](add. Se. (est contra eum disp. H. A. Koch p. 37)) non sane est disputatum.

Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta[*](incerta V ĩcerta (˜ et cer ab alt. man., cer in ras.) N uncta AR iuncta BE) luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur.

cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis[*](cum illis populus BE) facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum[*](earum eadem R ea rerum aut eā rem rerum Nonius ) comparatione positum putat.[*](homo ... positum putatNon. p. 282) ego autem existimo, si honestum esse aliquid[*](aliquid esse BE) ostendero, quod sit ipsum vi sua[*](vi sua NV in sua BER sua vi A) propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi[*](nisi n u (n = nisi, u = ubi) R) memoria forte defecerit.

Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se[*](fructibusve per se A2 fructibus vespere A1BER fructibus ve (om. per se) NV) ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta

p.54
ob eam unam causam[*](unam causam causam unam BE causam una R) faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent[*](habent dett. habeant) a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul[*](simul multa BE) agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem[*](hominem fecit BE appet. BENV) hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium[*](mortalium omnium BE) societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid[*](etiam quid et quid iam BE) in caelo fiat scire avemus,[*](avemus dett. habemus) his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.

atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie[*](specie spe BER) ac[*](ac cod. Eliens. 2 Davisii, ed. Veneta a. 1480; a) dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum.

p.55
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.

Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor[*](hys quattuor BE) his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui[*](hy qui BE ii qui Mdv. ) honestate[*](honestate edd. honestatem) summum bonum metiantur. Si[*](Si Sic BE) enim ad honestatem[*](honestatem enim (om. ad) A1 ad honestatem enim A2 ) omnia referant[*](referant Bentl. referantur) neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani[*](inani voce R) sonare— his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec videre sub hanc vocem[*](hanc vocem Wes. apud Mdv. hac voce) honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit,

quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.
Videsne quam sit magna dissensio?

philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit[*](non sit Mdv. non est) in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore[*](rumore mi|nore R timore NV) laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen[*](tamen non ob eam causam BE) illud dici esse honestum,[*](honestum esse BE) quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod

p.56
a te etiam paulo ante[*](paulo ante ante paulo E ante populo B) dictum est, non posse iucunde vivi nisi etiam honeste.

quid nunc

honeste
dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse se [*](add. Bai.) vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex[*](ex et ABR) insipientium sermone pendere?[*](pendere sermone BE) quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte[*](sua sponte sua natura A) laudabile.

Itaque, Torquate, cum diceres[*](diceresp. 25, 21—23) clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere[*](testificarere A2 testificare A1RN1 testificareris V testificari BE testificares N2 ) laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat[*](decebat NA2 dicebat A1BER declat (= declarat?) V) iis[*](iis edd. his) verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.

'Oculorum', inquit Plato,[*](Platoin Phaedro p. 250 D)

est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui!
[*](sui si videretur Cur V, (si videretur a man. poster. in marg. add.) N) Cur tandem?
p.57
an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates?[*](an quod classidas ut... voluptatesNon. p. 70) Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moveamur.

sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut[*](aut A2RV,N2 (in ras); ut A1BE) afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.

an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.[*](caepioni A cepioni R çepioni V cypioni N scipioni BE) profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.

Non igitur de improbo, sed de [*](add. dett.) callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente,[*](timente Lamb. timentem) sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe[*](improbo A) facto videatur. quid est enim aliud esse versutum?

memini me adesse P. Sextilio Rufo,[*](Rufo fuso ARNV) cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio[*](Fadio edd. fabio) Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum[*](factum Sextilius BE) negabat. poterat autem inpune;

p.58
quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum.