Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum[*](pluribus A ) valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent
sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit[*](cogitavit Heerdegen: cogitaret L: nec ... cogitaret om. A ), hoc uno perfecto magnus orator est, et si[*](etsi Jahn: si AL: sed Friedrich ) non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet[*](extimescit L ) ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte[*](alte A: aliter L ) enim cadere non potest.