Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

in idem genus orationis—loquor enim de illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae[*](laetae Iulius Victor ) eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur[*](explicabuntur... dicentur A: explicantur ... dicuntur L ). Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem[*](quem L: quod A ) dico probabitur.

est enim quoddam etiam insigne et[*](insigne et C: insignibus maluit Stangl ) florens[*](florens C: floribus Heerdegen ) orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de[*](de L: demum Iulius Victor: demum de Stangl ) qua loquor mediocritate consedit.