Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit[*](studet L ) uni nec suam copiam cum illis duobus generibus[*](generibus om. A ) temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam[*](iam AL: tamen Stangl ), medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete[*](facte maluit Stangl ) dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit[*](coeperit Stangl cum codice m ), furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur[*](videbitur maluit H. Stephanus ).

tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam[*](nam A: non L: unde non manu, nam manu si Klotz ) manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed inventus

p.2031
profecto est ille eloquens[*](eloquens secl. Bake ), quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is[*](is A: sed L )? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta[*](alta A: magna L ) graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.