Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno excellere id est oratione[*](id est oratione secl. Schütz ) , cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui [*](actor qui Madvig: sed qui (l. 28) maluit Heerdegen: est om. Nixon (non addito qu)) haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo r(h/twr et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae
quamquam enim et philosophi quidam[*](quidam vulg.: quidem L ) ornate locuti sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate[*](a divinitate vulg.: divinitate L ) loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate[*](et suav. et grav. codd. dett.: et grav. et suav. Sauppe: et gravitate L: et gravitate Heerdegen ) princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.