Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ac vocis quidem bonitas[*](quidem bonitas Ernesti: bonitas quidem L ) optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu[*](in gestu secl. Bake: desit aut supersit in gestu Schüts ) status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse[*](se ipse L et Quint.: ipse se Nonius ) moderans et virili laterum flexione[*](inflexione maluit Piderit ), bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum[*](sit aut voltuosum Nonius: aut voltuosum sit L ), tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.