Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de[*](et de Heerdegen: fide L: sic de codd. dett.: sic... loquuntur secl. Kayser: scilicet de Stangl ) rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur[*](loquuntur secl. Schütz ), ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere.

mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus[*](popularibus codd. dett.: popularis L vincta codd. dett.: iuncta L ) nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile[*](miserabile vulg.: mirabile L ), nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio[*](oratoris codd. dett.: orationis L ) est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.