Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nam quoniam[*](quoniam om. ed. Venet., secl. vulg. ), quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet[*](poterit, avocabit maluit Bake ) controversiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;—
haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem[*](rationem Nizolius: orationem L ) traducta appellatur qe/sis. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem