Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse videatur.
ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen[*](et tamen L: et eadem Halm: tamen secl. Sorof ) cum multis paene communia.
nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentia[*](qua... prudentia? secl. Lambinus: quae qua Stangl: quae tamen incauta est si vacua prudentia Madvig: quae tamen cassa est Bake )? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.