Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

faciet[*](faciet Gulielmius: facile L ) igitur hic noster—non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus—, ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent[*](emanent L: emanant vulg. ) etiam qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex isdem[*](ex isdem L: locis eadem add. Madvig ) locis eadem argumentorum momenta[*](momenta sumenda maluit Eussner ) sunt.

iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur. Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi [*](nisi add. Mommsen: post quorum add. Stangl ) magnus adhibebitur,