Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga-
sed in omni re difficillimum est formam, qui[*](qui Tulich (ed. Rom. 1515): quae idem in marg.: quod L ) xarakth\r Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo[*](multo Lambinus: multa L: multi Schenkl ) apud alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma maxime excellat. In picturis alios[*](alios vulg.: alius L abdita et secl. Madvig ) horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant[*](alios ... delectant vulg.: alius delectat L: delectatur ed. Norimb. ). Quid est quo praescriptum[*](praescriptum codd. dett.: perscriptum L ) aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque[*](quidque Reid: quodque L: quaeque Heerdegen ) genere praestet et genera plum sint? hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.