Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
referamus nos igitur[*](nos igitur Ernesti: igitur nos L ) ad eum quem volumus incohandum et ea demum[*](ea demum Ernesti: eadem L: ea quidem Kayser: ea denique Heerdegen ) eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius. magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor[*](incendor vulg.: incendiosior L: incendimur Heerdegen ) porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium[*](incredibili f. v. admirabilium ed. Ven.: admirabili f. v. incredibilium L ), quae specie dispares prudentia coniunguntur.
quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex [*](ex om. L: add. Halm: in maluit Heerdegen ) terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris ipset te[*](ipse te L: quiete vel virtute tua Sandys ), cum[*](cum L: et tamquam Bake ) in Italiae luce[*](luce vulg.: lucem L ) cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Iam quantum[*](quanti maluit Reid ) illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!