Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum[*](scriptionum secl. Sauppe: transposuit post reliquarumque deleto rerum Schenkl ) rerum[*](rerum L: earum maluit Jahn ) formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece e)pideiktiko\n nominatur, quia[*](quia vulg.: qua L ) quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius

p.2013
oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.

datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti[*](argutiis maluit Heerdegen ) certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex[*](ex Nonius: ea L ) insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa[*](demensa Nonius: dimensa L ) et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque[*](conferantur ... comparenturque Manutius: conferant... comparentque L ) contraria et ut[*](et ut codd. dett.: et aut L: aut crebro ... et aut Heerdegen ) pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se [*](se add. vulg. ) studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad [*](ad add. vulg. ) voluptatem aurium scripserat.