Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis[*](isdem tamen verbis A: isdem verbis L, secl. Bake ) stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis

p.2078
dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato[*](ordine ... commutato secl. Schütz ) in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit[*](fuerit L: fuerat Lambinus ) antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!

hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit[*](dixerit AL: didicerit Stangl ); qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes ! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut[*](sic ut A: om. L ), si quis[*](si quis... sequantur L ) Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.