Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi humilius dictum est tamen simile est[*](tamen simile est om. A et Nonius ) —, scopas ut ita dicam[*](ut ita dicam secl. Ernesti ) mihi videntur dissolvere[*](dissipare Nonius ). Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo[*](quod ego laudo om. A ), contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse[*](reperiam ipse A: reperiam ipsa L: reperiant ipsa codd. dett.: reperiant, ipse Madvig ) eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt[*](volet Ernesti ); facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere.

res se autem

p.2079
sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et[*](composite et om. A ) apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari[*](exspectari codd. dett.: spectari A: expectare L ) aut audiri[*](audire L ) libentius.