Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum

p.2077
rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate[*](facultate L: facilitate Stangl ) vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur[*](-per versetur: hinc incipit denuo cod. A ) genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit[*](vitia vitaverit L: vitiaverit A ). Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa[*](illa codd. dett. Madvig: alia AL ) perspicue vitia contraria.

quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi[*](composite A: compositis L ) oratoris bene structam conlocationem dissolvas[*](dissolvas A: dissolvat L ) permutatione verborum;— corrumpatur[*](corrumpatur AL: corrumpetur Hoerner ) enim tota res, ut et[*](et om. A ) haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt[*](immuta ... superarunt om. A ) mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar- cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu- isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;