Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
itaque qualis eorum motus quos a)palai/strous Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut[*](ut Manutius:ne L )—quod ei[*](ei codd. dett.: hi L ) qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut[*](ne aut L: ut Manutius ) verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; quod se
L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem qui nos nihil celet[*](celet vulg.: celat L ), sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit[*](ad quem scripsit secl. Schüts ), cui se purgat[*](cui se purgat Heerde- genio interpolata videntur ), veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen- tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum[*](versiculorum Jahn: siculorum L ) simillimum.