Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis[*](lectissimis codd. deti.: lectissime L ) dicere. Et nec[*](et nec L: sed nec Madvig ) sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non poetice vinctus[*](vinctus C. F. W. Müller: iunctus L ) verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.

hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et[*](et secl. Lambinus ) adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores

p.2076
videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator[*](orator Bake: oratio L ) nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte[*](tecte edd. vett.: tecti L: recte vulg. (ex Quint. ix. 3. 8)) declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.