Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos[*](nos Rufinus: nostra L ('exspectares illa nostra' Sandys)) in Corneliana secunda: O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim adhuc; deinde[*](dein Rufinus ) caesim: Diximus, rursus membratim: Tes- tis dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: Quem, quaeso[*](quaeso vulg.: quasi L Quint. Rufinus ), nostrum fefellit ita vos esse facturos?

nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam[*](quam vulg.: om. L et Rufinus ) binis aut

p.2075
ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae[*](quae Rufinus: quas L ) variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sen- tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.