Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

cur clandestinis consiliis nos op-

p.2074
pugnant? cur de perfugis[*](perfugis Quint. ei Rufinus: perfugiis L ) nostris copias comparant[*](comparant L Ru- finus: comparat is vel comparatis Quint. codd. ) contra nos? Prima sunt illa duo, quae ko/mmata Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kw=lon illi, nos mem- brum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit[*](cadit L et Rufinus: cadens Schenkl ); et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;

haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos[*](alienos L: alienis Rufinus: antis aenis Schütz ) insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur[*](finitur L: finitum Rufinus ). At spondeis[*](spondeis Ru- finus: spondius L ) proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis[*](pugiunculis Rufinus: pungiunculis L faciet Rufinus: fecit F1: facit F2OPM ) uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.