Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut[*](aut L: ac Madvig (Adv. Crit. iii. 99: et Schütz ) forensibus[*](aut forensibus secl. Kayser ) circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus[*](partibus L: senariis versibus Stangl (ex Quint. ix. 4, 125)), quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque[*](et neque Heerdegen: et neve L: neve Stangl: et ne vulg. ) brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio[*](E quattuor... comprehensio damnat Heerdegen, secl. Stangl ).
his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque[*](atque Stangl: idque L ), cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse[*](debet esse L: solet esse Piderit: est Bake ) numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse[*](profecto se fudisse codd. dett.:profectos effugisse L ) senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;—
cur clandestinis consiliis nos op-
haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos[*](alienos L: alienis Rufinus: antis aenis Schütz ) insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur[*](finitur L: finitum Rufinus ). At spondeis[*](spondeis Ru- finus: spondius L ) proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis[*](pugiunculis Rufinus: pungiunculis L faciet Rufinus: fecit F1: facit F2OPM ) uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.