Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, [*](trochaeus Rufinus: om. L ) sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt[*](conclu- duntur Rufinus ), si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
qua re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,
his igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non numero solum [*](numero solum codd. dett.(om. numerosa): om. L ) numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
formae vero quaedam sunt orationis, in quibus ea[*](ea edd.:ea si L: ea scilicet Stangl: ea sic Heerdegen ) concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit[*](quidquid... fit vulg.: quid quod ... sic L ) ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta- tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,