Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; dein[*](dein L: deinde Nonius et Rufinus ) membratim: Tu[*](tu L Rufinus: tum Nonius ) dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus:

quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem[*](quem MP2O2 Rufinus: quam FO1: quem numerum maluit Stangl ) Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.'

animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non

p.2071
oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.

sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant[*](cadant L: cadunt Bake ). Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius[*](eius L: ei Stangl ) aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam[*](quam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl ) commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e[*](e Rufinus: om. L ) totidem brevibus et longa, in[*](in L: om. Rufinus ) quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.

ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et[*](gravitate sua et O2 Rufinus: gravitatis suaet F: gravitatis suae P: gravitatis sue O1 ) tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sit[*](sit L: est maluit Stangl ), proximum superiorem, saepe etiam tertium.