Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
est autem quidam interiectus inter hos[*](hos Nonius: om. L ) medius et quasi temperatus[*](temperatus Nonius: temperandus L ) nec acumine posteriorum nec fulmine[*](flumine Nonius ) utens superiorum, vicinus amborum, in neutro[*](in neutro L: neutro Nonius ) excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers; isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem[*](facilitatem Manutius: facultatem L ) et aequabilitatem[*](aequabilitatem Manutius: aequalitatem L ) aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
horum singulorum[*](singulorum secl. Bake ) generum quicumque vim in singulis consecuti sunt[*](in singulis consecuti sunt Poggius: in om. L: singuli sunt cons. Stangl: singuli c. sunt Schütz), magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.
videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam