Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

p.2007

tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum[*](quod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid ) alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, [*](consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus)) alii levi[*](levi codd. dett.: leui L ) et structa[*](structa Ernesti: instructa L ) et terminata—, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati[*](elimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L ); in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto[*](consulto vulg.: in consulto L ) rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est[*](id est O: idest P2F: idem P1 ) faceti, florentes etiam et leviter ornati.